BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 156

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


undique opportune conflatis, dona non solum coelestia aut vitalia,
verumetiam intellectualia quaedam, daemoniaca et divina desuper
suscipi posse Iamblichus, Proclus atque Synesius <cum tota Pla-
tonicorum schola> confirmant. <Et Mercurius Trismegistus scribit
ex propriis certisque rebus, certo cuidam daemoni congruentibus,
compositam rite statuam confestim per daemonem congruum
animari; cuius etiam meminit Augustinus De civitate Dei libro octa-
vo.> Ea enim est mundi concordia, ut etiam supercoelestia trahan-
tur a coelestibus et supernaturalia a naturalibus conspirent ac tra-
hantur, quia una virtus opifex et specierum participatio per omnia
diffunditur. Quae quidem virtus opifex sicut ex occultis rationibus
manifesta producit, ita magus assumit manifesta, occulta ut attra-
hat: puta per stellarum radios, per suffumigationes, per lumina, per
sonos, per res naturales coelestibus congruas, quibus ultra corporeas
qualitates insunt etiam rationes et sensus et numeri et mensurae in-
corporeae atque divinae. Sic legimus antiquos certis rebus naturali-
bus saepe divinum aliquod et mirandum suscipere solitos; sic lapis
qui nascitur in pupilla oculorum hyaenae, sub lingua retentus,
divinationem praestare dicitur; idem fertur selenites, lapis lunaris,
efficere; sic anchitide dicunt evocari imagines deorum, synochitide
umbras inferorum evocatas teneri; similia aglaopotis herba, quae et
marmoritides vocatur, in marmoribus Arabiae nascens persico
latere, efficit, ut narrat Plinius atque "magos ea uti, cum velint deos
evocare", esseque herba theangelidam nomine, qua pota, magi
divinent; praeterea etiam esse herbas quasdam quibus mortui re-
vocentur ad vitam, unde Xanthus historicus narrat herba quadam


pagina successiva »
 
p. 156