BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 160

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Has herbas atque haecPonto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeris (nascuntur plurima Ponto);
His ego saepe lupum fieri et se condere sylvis
Moerim, saepe animas imis exire sepulchris
Atque satas alio vidi traducere messes.

Item alibi de sociis Ulyssis:
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

Et paulo post:
Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx
Aurea percussum virga versamque venenis
Fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.

Sunt autem huiusmodi veneficiorum species, cuiusmodi recitat
Lucanus de venefica illa Thessala manes evocante, inquiens:
Huc quicquid foetu genuit natura sinistro
Miscetur; non spuma canum, quibus unda timori est,
Viscera non lyncis, non durae nodus hyaenae
Defuit et cervi pasti serpente medulla,
Non puppim retinens Euro tendente rudentes
In mediis echeneis aquis oculique draconum.

Et qualia narrat Apuleius de Pamphile illa venefica ad amorem
operante, cui Fotis ancilla pilos caprinos, ab inflatis utribus deton-
sos, pro Boeotii adulescentis capillis attulit: "Pamphile, inquiens,
iam vecors animi tectum scandulare conscendit, quod altrinsecus
aedium patore perflatili nudatum, ad omnes orientales caeterosque
aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto
colit. Priusque apparatu solito instruxit feralem officinam, omne


pagina successiva »
 
p. 160