BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 163

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


generari serpentes ac etiam, si crementur, fugari eorum odore
serpentes: tanta vis eius veneficii est, ut etiam venenosis sit
venenum.
Est et hippomanes caruncula, inter veneficia haud parum famosa,
caricae magnitudine, colore nigro, quae in fronte nascentis pulli
equini apparet: quam, nisi statim mater voraverit, animum a filio
penitus aversum habet et foetum non alit; ob hoc maximam vim eius
ad amorem concitandum ferunt, quando in pulverem versa cum
amantis sanguine propinatur in poculis. Est et aliud veneficium
quod eodem nomine hippomanes dicunt, virus scilicet illud quod ex
equarum inguinibus defluit quo tempore feruntur in amoris
furorem; cuius meminit Vergilius ubi canit:
Hinc demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum distillat ab inguine virus,
Hippomanes, quod saepe malae legere novercae
Miscueruntque herbas et non innoxia verba.

De hoc et Iuvenalis satyricus:
Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
Privigno datum...

<Narrat Apollonius in suis Argonauticis Promethei herbam, quam
natam ait ex sanie et cruore in terram stillante dum iecur Promethei
vultur in Caucaso laceraret ac depasceretur, "cuius flos — inquit —
assimilis croco, colore corycio, caule gemino, cubiti mensura promi-
nens, radix sub terra velut caro recenter incisa succum nigricantem
tanquam phagi emittit"; quo si quis, Proserpinae prius re divina
peracta, corpus illiniat, illum nec ferro nec igne oblaedi posse tradit.


pagina successiva »
 
p. 163