BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 164

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Et Saxo Grammaticus scribit Frotoni cuidam vestem fuisse, qua in-
dutus nullo telorum acumine laedi poterat. > Hyaena etiam multis
veneficiis inficitur: nam, ut refert Plinius, sanguine eius tactis posti-
bus, ferunt praestigiorum infestari artes, nec posse elici deos nec col-
loqui, quocunque modo tententur; item tali sinistri cinere decocto
cum sanguine mustelae perunctos omnibus odio evenire; idem fieri
oculo decocto; rursus extremam fistulam intestini contra ducum ac
potestatum iniquitates administrari et ad successus petitionum,
iudiciorum ac litium eventus pollere, si omnino aliquantulum quis
secum habeat; eiusdem quoque caverna sinistro lacerto religata, si
quis mulierem aspiciat, amatorium esse tam praesens, ut ilico se-
quatur; frontis vero corium fascinationibus resistere. Basilisci quo-
que sanguinem, quem et Saturni sanguinem vocant, tantas in
veneficio vires habere ferunt, ut gerenti ipsum tribuat successus
petitionum a potestatibus, tum etiam a diis precum morborumque
remedia et beneficiorum munera. Dicunt quoque ricinum, si evel-
latur ex aure laeva canis cui non insit alius quam niger color, in au-
gurio vitae vim magnam obtinere: nam, si aeger respondeat ei qui
intulerit, a pedibus stante interroganteque de morbo, certam esse
spem vitae; moriturum vero, si nihil respondeat. Dicunt quoque
lapidem a cane rabioso morsum habere vim discordiae, si ponatur
in potu, nec adlatrari a cane lingua canina in calciamento subdita
pollici, praesertim si iungatur cum herba eiusdem nominis, scilicet
cynoglossa; idem fieri membranam ex secundis canis habentem;
fugere autem canes cor caninum habentem. Et narrat Plinius esse
ranas rubetarum nomine, quae in vepribus tantum degunt, plenas
veneficiorum, miranda de his fieri: nam ossiculo, quod est in sinis-
tro latere, deiecto in aquam frigidam statim fervere, canum impetus
eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in potione; libidinem
adligatum stimulare; contra ossiculo, quod est in dextro latere,
refrigerari aquam ferventem, nec postea fervere nisi exempto,


pagina successiva »
 
p. 164