BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 168

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quemadmodum exemplificat Proclus spiritum solitum apparere in
forma leonis, obiecto gallo, mox disparuisse, quia gallus contraria-
tur leoni; et sic de similibus considerandum et practicandum est.>

Compositio quorundam suffituum planetis accomodatorum. Cap. XLIV

Sic conficimus pro Sole suffumigationem ex croco, ambra, musco,
ligno aloės, ligno balsami et ex fructibus lauri cum garyophyllis et
myrrha et thure, quae omnia contusa et certa proportione commixta
(ea videlicet quae suaviorem reddat odorem) incorporantur cum
cerebro aquilae vel sanguine galli albi in modum pilularum vel
trochiscorum. Lunarem vero suffumigationem conficimus ex capite
ranae arefacto et oculis tauri et semine papaveris albi cum thure et
camphora, quae incorporabuntur cum sanguine menstruo vel san-
guine anseris. Pro Saturno capitur semen papaveris nigri, semen
hyoscyami, radix mandragorae, lapis magnes et myrrha et confi-
ciuntur cum cerebro catti vel sanguine vespertilionis. Pro Iove ac-
cipitur semen fraxini, lignum aloės, <storax,> gummi benzae, lapis
lazuli et de summitate pennarum pavonis et incorporantur cum san-
guine <ciconiae vel> hirundinis vel cerebro cervino. Pro Marte capi-
mus euphorbium, bdellium, armoniacum, radices utriusque elle-
bori, lapidem magnetis et parum sulphuris et incorporantur omnia
cum cerebro corvi, sanguine humano et sanguine catti nigri. Pro
Venere conficimus fumigium ex musco, ambra, ligno aloės, rosis
rubeis et corallo rubeo et conficiuntur cum cerebellis passerum et
sanguine columbarum. Pro Mercurio fit suffumigium ex mastyche,
thure, garyophyllis et herba pentaphyllon ac lapide achate et incor-
porantur omnia cum cerebro <vulpis vel> mustelae et cum sanguine


pagina successiva »
 
p. 168