BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 175

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


daemonios confecisse; idem de Salomone narrat Iosephus. Quin et
apud Platonem legimus Gygi, Lydorum regi, annulum fuisse
mirandae ac inusitatae virtutis, cuius sigillum cum ille in palmam
convertisset, a nullo videbatur, ipse omnia videns; qua annuli op-
portunitate fretus, reginae stuprum intulit, regem dominum occidit
et quoscunque sibi obstare arbitrabatur interemit atque in his eum
facinoribus nullus videre poterat; tandem eo annuli beneficio rex
Lydiae factus est.>

De locorum virtutibus et quae loca cuique stellarum correspondeant.
Cap. XLVIII


Sunt et locorum mirandae virtutes, <aut a rebus locatis aut ab
influxibus stellarum illa comitantes, aut alio quovis modo adven-
titiae.> Nam, ut refert Plinius de cuculo, quo quis loco primum
audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur ac vestigium id
effodiatur, non gigni pulices ubicunque spargatur. Sic ferunt pul-
verem e vestigio anguium collectum, si cum eo respergantur apes, in
alveare reverti; similiter pulverem, in quo se mula volutaverit, in-
spersum corpori, mitigare ardores amoris; pulverem autem, in quo
se accipiter volutaverit, si alligetur linteolo rutilo, ferunt ipsum quar-
tanis remedio esse; sic et e nido hirundinum lapillus collectus
recreare confestim dicitur comitiales et adalligatus perpetuo tueri,
potissime si sanguini vel cordi hirundinum fuerit involutus; et fertur,
si quis incisa vena et ieiunus transierit super locum, ubi recenter
ceciderit corruens morbo comitiali, in eum transire morbum. Et
narrat Plinius quod clavum ferreum defigere in quo loco primum
caput defixerit corruens morbo comitiali, absolutorium eius mali


pagina successiva »
 
p. 175