BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 176

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

fore. Sic herbam in capite statuae natam collectamque, alicuius in
vestis panno adalligatam lino ruffo, capitis dolorem confestim se-
dare tradunt; et herbam quamcunque e rivis aut fluminibus collec-
tam ante Solis ortum, ut nemo colligentem videat, tertianam arcere
alligatam levo brachio, ita ut aeger quid sit illud ignoret.

Ex locis vero, quae stellis appropriata sunt, Saturno correspon-
dent loca quaevis foetida, tenebrosa, subterranea, religiosa et fune-
sta, ut coemiteria, busta et hominibus deserta habitacula et vetu-
state caduca, <loca obscura et horrenda et solitaria antra, cavernae,
putei; praeterea piscinae, stagna, paludes> et eiusmodi. Iovi adscri-
buntur loca quaevis privilegiata, purpuratorum consistoria, tribu-
nalia, <cathedrae> gymnasia, scholae <et omnia loca nitida, mun-
da, variis suavibus odoramentis respersa>. Mars tenet <loca ignea
et sanguinolenta, fornaces, pistrinas, macella>, cruces, patibula <et
loca in quibus bellorum strages cedesque factae sunt> et carnificinas
et eiusmodi. Ad Solem pertinent loca lucida, aėr serenus, palacia re-
gum et principum aulae, <pulpita, theatra, throni et omnia regia et
magnifica quaeque>. Venus autem incolit fontes amoenos, viridan-
tia prata, floridos hortulos, ornata cubilia et lupanaria et <ut Orpheo
placet caerulea, littora et balnea, chorearum palaestras et muliebria
cuncta>. Mercurius obtinet <officinas, scholas> tabernas, mercato-
rum foros et consimilia. Luna habitat deserta, sylvas, rupes et im-
mania saxa, montes, nemora, fontes, aquas, flumina, maria, littora,
naves; dicitur quoque varios lucos inerrans possidetque vias publi-
cas et reconditoria frugum et similia. Hac ratione ad amorem ope-
raturi solent suae artis instrumenta, sive annulos, sive imagines, sive


pagina successiva »
 
p. 176