BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 177

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


specula, seu alia, per aliquod certum tempus sepelire aut abscondere
in lupanari, quo ex loco illo venerea quadam facultate adficiantur:
quod non secus fieri putant, quam res quae stant in loco foetido effi-
ciuntur foetidae <et quae in loco aromatico fiunt aromaticae et
redolentes. Ipsi etiam mundi situs huc pertinent:> hinc collecturos
herbam saturnalem vel martialem vel ioviam iubent ad Orientem
spectare vel ad Meridiem — primum quia gaudent esse orientales a
Sole, alterum quia principalia eorum domicilia, scilicet Aquarius,
Scorpius, Sagittarius, signa sunt meridionalia; similiter Capricor-
nus et Pisces. Collecturos vero rem veneream, mercurialem vel
lunarem spectare iubent versus Occidentem, quia gaudent esse oc-
cidentales, vel contra Septentrionem, quia domicilia eorum prin-
cipalia, quae sunt Taurus, Gemini, Cancer, Virgo, signa sunt sep-
tentrionalia. Sic in opere solari spectandum est contra Orientem vel
Meridiem, quin potius semper ad ipsum solare corpus atque lumen.

De lumine et coloribus, de lychnis et lampadibus et qui colores quibus stellis,
domibus et elementis distribuantur. Cap. XLIX


Lumen etiam, qualitas multum formalis et simplex actus intelligen-
tiae et imago, <primo a divina mente in omnia diffusa — sed in ipso
Deo patre, qui est pater luminum, est prima vera lux; deinde in Filio
illius illustrans splendor et exuberans; in Spiritu Sancto ardens ful-
gor superans omnem intelligentiam etiam, ut inquit Dionysius, Se-
raphinorum. In angelis itaque diffusa fit splendens intelligentia


pagina successiva »
 
p. 177