BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 178

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


profusumque gaudium supra omnis rationis terminos, diversis
tamen gradibus secundum suscipientis intelligentiae naturam sus-
cepta. Descendit deinceps in coelestia, ubi fit copia vitae et efficax
propagatio, etiam visibilis splendor; in igne vero naturalis quidam
vigor a coelestibus insitus. In hominibus denique fit lucidus rationis
discursus et rerum divinarum cognitio totaque rationalis: sed et haec
multiplex aut dispositione corporis, ut volunt Peripatetici, aut, quod
verius est, pro libito causae largientis, "qui dividit singulis prout
vult"
; transit inde ad phantasiam, supra sensum tamen, sed solum
imaginabilis, tandem ad sensum, maxime vero oculorum. In eo fit
visibilis claritas porrigiturque alternis perspicuis corporibus, in qui-
bus fit color et pulchritudo renitens, in opacis autem virtus quaedam
benefica et generans penetratque usque ad centrum ubi, radiis eius
in angustum collectis, fit caliginosus calor crucians et exaestuans.
Adeo omnia lucis vigorem pro eorum capacitate persentiunt, quae>
cuncta ad se vivifico calore connectens, tum cuncta permeans entia,
eorum qualitates virtutesque conducit per omnia. Iccirco vetant ma-
gi umbra cuiusque infirmi aspergi vel infirmi alicuius urinam contra
Solem Lunamve nudari, quia radii luminis penetrantes subito mor-
bosum corpus, noxias qualitates secum ferentes traiiciunt in adver-
sum atque illud eiusmodi qualitate male afficiunt. Haec ratio est cur
fascinantes observant ut umbra sua fascinatum contegant: sic hyae-
na umbrae suae contactu facit obmutescere canes. Fiunt etiam arti-
ficialiter lumina quaedam per lampades, lychnos, candelas et eius-
modi ex certis quibusdam rebus et liquoribus, ad stellarum normam
opportune electis et ad eorundem congruitatem inter se compositis;
quae, quando accenduntur atque solae lucent, solent nonnullos
mirabiles et coelestes producere effectus, quos saepe homines admi-
rantur, quemadmodum ex Anaxilao narrat Plinius equarum virus
a coitu in lychnis accensum equinorum capitum visum monstrifice


pagina successiva »
 
p. 178