BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 188

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


pretio fuerunt, ut nihil eorum quae ad publica vel privata negotia
pertinerent inauspicate perfecerint; populum vero Hetruscum hoc
artificio maxime praestitisse Cicero in libro Divinationum copiose
declarat. Sunt vero auspiciorum plures species: nam quaedam
dicuntur pedestria, quae videlicet ex quadrupedibus capiuntur;
quaedam auguria, quae ex avibus; quaedam coelestia, quae ex
tonitruis et fulmine; quaedam caduca, ut cum in templo vel alibi
quid decidisset; quaedam sacra, quae ex sacrificiis capiebantur. Ho-
rum quaedam dicebantur piacula et tristia auspicia, ut cum hostia
profugisset ab ara, vel percussa mugitum dedisset, vel in aliam par-
tem corporis quam oporteret concidisset; his superadditur exaugura-
tio, quando videlicet e manu augurantis virga decidisset, qua con-
templari et auspicium capere mos fuit. <Michael Scotus duodecim
recitat auguriorum genera, sex videlicet a dextris, quorum nomina
dicit fernova, fervetus, confert, emponenthem, sonnasarnova, son-
nasarvetus, et alia sex a sinistris, quorum nomina sunt confernova,
confervetus, viaram, herrenam, scassarnova, scassarvetus. Deinde
exponens ea nomina inquit: "Fernova est augurium quando tu ex-
iveris domum tuam causa faciendi aliquid et eundo vides hominem
vel avem eundo vel volando, ita quod se ponat ante te in sinistra
parte tui: istud est tibi signum bonae significationis super negotium.
Fervetus est augurium quando tu exiveris domum causa faciendi
aliquid et eundo prius invenis vel vides avem vel hominem pausan-
tem ante te in sinistra parte tui: istud est tibi malum signum super
negotio. Viaram est augurium quando homo vel avis suo itinere vel
volatu ante te transit veniens a dextra parte tui et tendens in sini-
stram evanescit: istud est tibi bonum signum super negotio. Confer-
nova est augurium quando prius invenis hominem vel avem euntem
vel volantem et pauset ante te a dextris, te vidente: istud est tibi
bonum signum super negotio. Confervetus est augurium quando
prius invenis vel vides hominem vel avem reclinantem a dextris tuis,
vidente te: est tibi signum malum super negotio. Scimasarnova
augurium est quando homo vel avis post terga consequitur te et


pagina successiva »
 
p. 188