BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 190

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


pluviam praenunciant et delphines crebris supra aquas saltibus tem-
pestates praecurrunt. Longum esset retexere omnia praesagia quae
ex avibus et animalibus didicere Phrygii, Cilices, Arabes, Umbri,
Tusci et alii populi, qui auguria sequuti sunt, quae per illos multis
experimentis et exemplis comprobata sunt. In omnibus nanque sunt
abscondita futurorum oracula; maxima autem quaeque tibi aves
ominales pronuntiabunt: hae sunt quas ex hominibus in aves con-
versas esse referunt poėtae. Itaque quid cornix loquatur, diligenter
ausculta situmque eius sedentis aut volantis a dextris an a sinistris,
loquax an clamosa an silens, praecedat an sequatur, transeuntisve
expectet adventum an fugiat, quove discedat, omnia diligenter at-
tende. Dicit Orus Apollo in Hieroglyphicis: "Geminae cornices nup-
tias significant, quoniam hoc animal duo ova parit ex quibus marem
et foeminam generari oportet; si autem (quod rarissime evenit) duo
mares generentur aut duae foeminae iugatae mares cum foeminis al-
teri cornici non admiscentur; itidem neque foeminae alteri mari, sed
dissociatae solae degunt. Ideo unicae cornici occurrentes, auguran-
tur futurum ut viduali vita sibi vivendum sit. Idem etiam portendit
columba nigra: haec enim post maris interitum semper sola degit''
.
Corvos autem non minore diligentia observabis: hos nanque rebus
maioribus praeferri et cornici praeiudicare dicunt; et sensit Epicte-
tus, stoicus philosophus et gravis autor, si cui corvus adversum
crocitaret, vel corpori vel fortunae vel honori vel uxori aut natis ad-
versa portendere. Deinde cygnos, qui aquarum secreta praeno-
scunt, considerabis: eorum nanque hilaritas non modo nautis, sed
quibusque praeterea peregrinantibus felices praesagiunt eventus,
nisi fortioris superentur superventu, utputa aquilae, quae potentis-
sima imperii sui maiestate omnium avium fidem, si contra loquatur,
evacuat: cunctis siquidem avibus altius volat profundiusque per-
spicit et ab ipsius Iovis arcano nunquam excluditur; altitudinem et
victoriam, sed per sanguinem, portendit, quia non aquam, sed
sanguinem bibit. Locrensibus adversus Crotonienses dimicantibus


pagina successiva »
 
p. 190