BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 192

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


trarium indicat. Stryx avis semper infausta est et etiam noctua: quae,
quia noctu ex improviso aggreditur pullos quemadmodum mors de
improviso supervenit, ideo mortem praenuntiare dicitur; nonnun-
quam tamen, quia noctis tenebris non caecatur, hominis diligen-
tiam et vigilantiam significat — quod residens in Hieronis hasta com-
probavit. Bubonem vero Dido, dum misceretur Aeneae, infaustum
sensit; inde cecinit poėta:
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Saepe quaeri et longas in fletum ducere voces;

et alibi:
Ignavus bubo dirum mortalibus omen.
Idem in Capitolio cecinit, quum res romana apud Numantiam in-
ferior fuit atque quum Fregellae ob factam in Romanos coniuratio-
nem sunt dirutae. Inquit Almadel bubones et nycticoraces, cum ad
insolitas regiones mansionesque divertunt, inditio esse earundem
regionum et aedium homines morituros, propterea quod aves illae
delectantur cadaveribus eaque praesentiunt: morituri autem ho-
mines iam potestate cadavera sunt. Sed et de accipitre litis praenun-
tio canit Naso:
Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis.
Laelius, Pompeii legatus, in Hispania inter pabulatores occiditur: id
fatum accipiter supra caput volitans sibi praenuntiasse dicitur. Et
inquit Almadel quod eiusdem speciei aves inter se pugnantes regni
mutationem significant; si vero specie diversae contra se invicem
bellum gerant et quae amplius non visae conveniant, novam regio-
nis illius fortunam portendunt. Minutulae eliam aves adventu vel


pagina successiva »
 
p. 192