BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 193

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


recessu suo familiam augeri vel minui portendunt; earum vero vola-
tus quanto serenior, tanto laudabilior — unde Melampus augur ex
avicularum volatu Graecorum stragem coniecit, quando ait: "Vides
ut nulla serenos ales agit cursus"
. Hirundines, quoniam moribun-
dae pullis latebras parant, patrimonium amplum vel a mortuis lega-
tum portendunt. Vespertilio fugienti occurrens evasionem si-
gnificat: nam ipsa, licet pennas non habeat, tamen evolat. Passer
autem fugienti malum omen est: ipse enim accipitrem fugiens ad
noctuam percurrit, apud quam aeque periclitatur; tamen in amori-
bus boni auspicii est, siquidem libidine concitus septies in hora coit.
Apes regibus bona omina sunt: nam populum obsequentem mon-
strant. Muscae vero importunitatem et impudentiam significant,
quia saepius abactae continuo nihilominus redeunt. Aves etiam
domesticae auguriorum non sunt expertes. Nam galli cantu suo
spem et iter incohantis promovent: quin et Tiberio nascituro prae-
gnans Livia mater ovum gallinae subductum eousque sinu suo fovit,
donec gallus insigniter cristatus exclusus est: unde augures inter-
pretati sunt nasciturum puerum fore regnaturum. Et scribit Cicero
apud Thebaidam gallos gallinaceos canendo totis noctibus Boeotiis
adversus Lacedaemones praesagisse victoriam: quod augures ita in-
terpretati sunt, quoniam avis illa victa silet, canit autem si vicerit.
Simili ratione etiam ab animalibus et bestiis eventuum omina capi-
untur. Nam occursus mustelae ominosus est. Leporis occursus
itineranti timendus est, nisi captum ceperit. Mulus quoque infensus
est, quia sterilis est. Porcus vero perniciosus: talis est enim eius
natura, ideo perniciosos homines significat. Equus iurgiorum et
pugnae rationem habet; unde apud Vergilium, visis equis albis, ex-
clamat Anchises:
...Bellum, o terra hospita, portas:
Bello armantur equi, bella haec armenta minantur.


pagina successiva »
 
p. 193