BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 194

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Tamen quando curru iuncti occurrunt, quia concordi iugo trahunt,
pacem significant sperandam. Asinus inutilis est; profuit tamen
Mario: qui, cum hostis patriae pronunciatus vidit asinum oblatum
pabulum spernentem ad aquam properantem, quo augurio osten-
sam sibi salutis viam ratus, auxiliarem amicorum turbam oravit hoc
unum auxilii genus exhiberent et se ad mare conducerent; quo im-
petrato, parvae superimpositus carinae, Syllae victoris minas evasit.
Utcunque tamen asellus in augurio occurrat, semper laborem, pa-
tientiam, impedimenta significat. Lupus vero obvius bonus nuncius
est, cuius efficacia visa est in Hierone Siculo, cui lupus in literario
ludo tabulam eripiens successum regni firmavit; tamen eius, quem
ante viderit, vocem praecludit. P. Africano et C. Fulvio consulibus,
Minturnis lupus vigilem laniavit, quando romanus exercitus in
Sicilia a fugitivis superatur. Quin et perfidos significat et malae fidei
homines, quod notum est in Romuli progenie: nam fides, quam
matre lupa olim suxerunt et sibi invicem ab initio servaverunt, velut
lege quadam naturae manavit ad posteros Leoni occurrere, cum sit
hoc animal inter caetera fortissimum omnibus terrorem incutiens,
bonum est; sed leaenam mulieri occurrere malum est, quia concep-
tum impedit: nam leaena non parit secundario. Ovibus et capris oc-
cursare bonum est; legitur quoque in Ostentario Tuscorum, si hoc
animal insolito colore fuerit indutum, portendi imperatori rerum
omnium cum felicitate largitatem; unde Vergilius ad Pollionem
canit:
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto.

Bonum etiam est occurrere bobus triturantibus, sed melius aranti-
bus; qui, etsi viam rumpentes iter tardant, moram tamen hanc
auspicii gratia compensant. Canis in itinere faustus est, quod Cyrus


pagina successiva »
 
p. 194