BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 196

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


insunt praesagiorum lumina, non dubium est haec multo efficaciora
clarioraque humanae animae esse infusa: quod et Tullius ipse
testatur, inquiens humanis animis naturaliter quoddam auspicium
inesse suae aeternitatis ad omnes rerum series et causas cognoscen-
das. In fundamentis romanae urbis caput hominis integra facie
repertum magnitudinem imperii praesagivit et monti Capitolii no-
men indidit. Brutiani milites contra Octavium et M. Antonium
praeliaturi in castrorum porta Aethiopem offenderunt; quem licet ut
adversae rei augurium ilico trucidarent, tamen infeliciter pugnatum
est atque Brutus et Cassius ambo duces interiere. Ipse etiam
monachorum occursus vulgo ominosus habetur, magis autem si
matutinus fuerit, quia id hominum genus plurimum e mortuario
veluti vultures ex morticiniis victitat.>

Quomodo verificantur auspicia per lumen sensus naturae ac de eius experiundi
aliquot regulis. Cap. LV


Auspicia et auguria, quae ex animantibus et avibus futura praedo-
cent, Orpheum illum theologum primo monstrasse legimus, quae
postea apud omnes gentes magni habita sunt. Verificantur autem
ipsa per luminositatem sensus naturae, quasi ab hoc quaedam lumi-
na divinationis descendant super quadrupedia, volatilia et alia
animantia, per quae habeant nobis de eventibus humanis praesa-
gire; quod etiam sentire videtur Vergilius, ubi canit:
Haud equidem credo quia sit divinitus illis
Ingenium aut rerum fato prudentia maior.


pagina successiva »
 
p. 196