BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 197

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Eiusmodi autem sensus naturae, ut inquit Gulielmus Parisiensis,
ipse est omni humana apprehensione sublimior et prophetiae
vicinissimus vehementerque similis. Ab hoc sensu mirabilis quidam
divinationis splendor aliquibus animalibus naturaliter inditus est:
quemadmodum in quibusdam canibus manifeste apparet, qui la-
trones et occultos homines et sibi et hominibus penitus incognitos
huiusmodi sensu agnoscunt, inveniunt, investigant, comprehen-
dunt, in eos faucibus et dentibus irruentes. Simili sensu vultures
futuras praevident strages ex praeliis et congregantur in locis ubi
futurae sunt, tanquam praevideant sibi futuram escam cadaverum;
eodem sensu perdices cognoscunt matrem suam, quam nunquam
viderunt, et relinquunt perdicem, quae furatur ova matris et fovet
ea. Hoc eodem sensu, omnino ignorante anima humana, sentiuntur
quaedam nociva et terrifica, unde terror et horror invadit plurimum
homines nihil de rebus huiusmodi sentientes vel cogitantes: sic latro
latens in domo aliqua qui, cum omnino ibi esse nesciatur vel
cogitetur, horrorem, timorem et cordis inquietudinem incutit eius-
dem domus habitatoribus — fortasse non omnibus, quia huiusmodi
splendor non omnibus hominibus inest, sed paucis; sic meretrix ab-
scondita in domo aliqua amplissima aliquando ab aliquo omnino ig-
norante ibi esse sentitur. <Proditum est historiis Heraiscum quen-
dam Aegyptium, divinae naturae virum, immundas mulieres non
oculis tantum, sed voce procul audita cognovisse statimque capitis
dolore eam ob rem non mediocriter affectum.> Refert quoque
Gulielmus Parisiensis mulierem quandam suo tempore virum quem
adamabat, quando adiret locum in quo ipsa morabatur, eiusmodi
sensu longe a duobus miliaribus praesensisse venientem. Refert
etiam tempore suo ciconiam quandam adulterio convictam per ol-
factum masculi, congregata a masculo multitudine ciconiarum ac
detegente ipso crimen foemellae, ipsam a tota illa multitudine —


pagina successiva »
 
p. 197