BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 199

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales.
Sunt praeterea oscivae aves, quae ore cantuque auspicium faciunt,
ut sunt corvus, picus, cornix; unde Vergilius:
Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
Aves vero quae futura volatu portendunt sunt sicut buteones, san-
qualae, aquilae, vultures, grues, cygni et similes. In volatu nanque
considerantur, utrum tarde an festinanter volent, si quando ad dex-
tram vel ad sinistram volitent, quot numero insimul convolitent:
hoc modo grues, quando festinanter volant significant tempestatem,
quando silenter serenitatem; item quando duae aves simul con-
volant et ferales sunt, malum portendere dicuntur, quia numerus
confusionis est. Simili modo de caeteris investigabis, rationem de
numeris huc transferendo; praeterea similitudinem observare in his
coniecturis magistrale est, quemadmodum apud Vergilium dis-
simulata ipsa Venus filium Aeneam his carminibus edocet:
Ni frustra augurium vani docuere parentes,
Aspice bis senos laetantes agmine cygnos,
Aetherea quos lapsa plaga Iovis ales aperto
Turbabat coelo; nunc terras ordine longo
Aut capere aut captas iam despectare videntur:
Ut reduces illi ludunt stridentibus alis
Et coetu cinxere polum cantusque dedere,
Haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
Aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.

Mirabilissimum autem augurandi genus est <eorum, qui audiunt et
intelligunt sermones animalium, sicuti apud veteres Melampus
et Tiresias et Thales atque> quo legitur excelluisse Apollonius


pagina successiva »
 
p. 199