BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 200

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Tyaneus, quem avium sermonem calluisse ferunt. De quo narrant
Philostratus et Porphyrius quod, cum olim Apollonius in coetu
amicorum consedisset spectans ad passeres in arbore considentes,
venisse unum aliunde passerculum garritu et voce obstrepentem
cunctosque illum sequutos evolasse, dixit ad socios: "Passer ille
reliquis nunciavit asinum prope urbem in angiportu onustum tritico
cecidisse triticumque humi diffusum"; his verbis affatim permulti
commoti ivere spectatum et ita factum esse ut Apollonius dixerat
mirabundi invenerunt. Porphyrius autem platonicus libro tertio De
Sacrificiis
hirundinem fuisse dicit.
<Certum enim est quia omnis vox cuiuscunque animalis si-
gnificativa est alicuius animae suae passionis vel affectus laeti vel tris-
tis vel iracundi, quas voces ab hominibus circa has exercitatis intelli-
gi posse non est adeo mirandum. Verum Democritus ipse hanc
artem tradidit, ut ait Plinius, nominando aves quarum confuso san-
guine serpens gignatur, quem quisquis ederit intellecturus sit avium
colloquia.
Et ait Hermes, si quis certo die Kalendarum Novembrium
egressus ad venandum primam avem quam ceperit coxerit cum cor-
de vulpis, omnes qui ex hoc ederint avium caeterorumque anima-
lium voces intellecturos. Tradiderunt etiam Arabes eos brutorum
callere sensa, qui cor aut epar draconum comedissent: ipseque
Proclus platonicus credidit tradiditque cor talpae ad praesagia
conferre.

Erant etiam divinationes et auspicia, quae ab extis et fibris
sacrificiorum capiebantur, quarum inventor fuit Tages, de quo
Lucanus cecinit:
Et fibris sit nulla fides, sed conditor artis
Finxerit illa Tages ...

Extorum caput Romanorum religio putavit iecur; hinc aruspices, in


pagina successiva »
 
p. 200