BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 202

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Tanta olim veneratio fuit harum artium, ut potentissimi et sapien-
tissimi quique viri illas sectarentur, imo senatus atque reges nihil in-
auspicate agerent. Sed haec omnia hodie cum negligentia homi-
num, tum autoritate patrum abolita sunt.>

De aruspicina fulgurum et fulminum et quomodo portenta et prodigia inter-
pretanda sunt. Cap. LVI


Caeterum autem in augurio fulgurum et fulminum ostentorumque
et quomodo portenta et prodigia interpretanda sunt Hetrusci vates
et sacerdotes scientiam tradiderunt. Statuerunt enim sexdecim coeli
regiones et cuique sua numina adscripta, praeterea undecim fulmi-
num genera et novem deos qui ea iacularentur, rationes prodendo
quid ex quaque parte significent. Portenta vero et prodigia osten-
taque, quotiescunque contingunt, semper aliquid magnum prae-
nuntiare certum est. <Oportet autem illorum interpretem esse simi-
litudinum optimum coniectorem, simul ac curiosum indagatorem
eorum quae in tempore illo versantur principum provinciarumque
negotia; solorum siquidem principum et populorum provinciarum-
que ea coelestium cura est, ut prae caeteris per astra, per sydera, per
portenta perque prodigia praefigurentur admoneanturque. Quod si
etiam praeteritis saeculis idem aliquod vel consimile quid apparuerit,
idipsum quoque et quid inde secutum sit considerare oportebit et
iuxta haec vel eadem vel consimilia praedicere, quia eadem sunt
signa rebus eisdem similiaque similibus. Sic multos excellentes viros
et reges prodigia praevenerunt in ortu aut obitu, ut de Mida puero
refert Cicero, cui dormienti formicae tritici grana in os coniecere,
quod omen fuit magnarum divitiarum; sic Platoni, cum in cunis
dormienti apes in ore consedissent, orationis suavitas praenunciata


pagina successiva »
 
p. 202