BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Allo Albicante » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 203

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


est; Hecubae Paridem pariturae visum fuit parere ardentem facem,
quae Troiam et totam Asiam incenderet; matri Phalaridis visum fuit
Mercurii simulachrum sanguinem in terram effundere, quo tota do-
mus inundaret; genitrici Dionysii visum fuit parere satyriscum,
quae prodigiosa somnia ipse eventus secutus est et comprobavit;>
Tarquinii Prisci uxor, videns flammam lambere Servii Tullii caput,
regnum illi praedixit; simili modo post captam Troiam, disceptante
Aenea cum Anchise patre de fuga, apparuit flamma verticem lam-
bens Ascanii nullamque illi inferens laesionem: quod, cum Ascanio
regnum portenderet, discedere persuasit. <Omnes et insignes clades
portentis et prodigiis praeventae sunt:> sic legimus apud Plinium,
M. Attilio et C. Portio consulibus, lac et sanguinem pluisse, quod
sequenti anno pestem validam Romam invasuram praenunciavit;
item in Lucanis pluit ferrum spongiarum fere simile, anno ante-
quam M. Crassus in Parthis interemptus est omnesque Lucani mi-
lites, quorum magnus numerus in exercitu erat, cum eo occisi sunt;
item, L. Paulo et C. Marcello consulibus, lana pluit circa castellum
Corisanum iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est; item
Cimbricis bellis armorum crepitus et tubae sonitus e coelo auditus
est. Et Livius De bello macedonico: "Anno — inquit — quo discessit
Annibal per biduum pluit sanguis"
; item De secundo bello punico refert
aquam sanguini permixtam de coelo descendisse in modum pluviae
tempore quo Annibal lacerabat Italiam. <Lacedaemoniis paulo ante
Leuctricam calamitatem in phano Herculis arma sonuerunt et
eodem tempore Thebis in templo Herculis valvae clausae repagulis
seipsas aperuerunt et arma parietibus adfixa humi inventa sunt.>


pagina successiva »
 
p. 203