BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 206

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quaedam post peractum sacrificium in cineribus conspicere vellet,
flamma repente exilivit. <Huius generis sunt quae diicit Plinius quod
terreni ignes pallidi murmurantesque tempestatum nuntii sentiun-
tur, pluviae etiam, si in lucernis fungi, si flexuose volitet flamma;
ventum portendi et lumina cum prae se flammas elidunt aut vix ac-
cenduntur; item cum in eo pendentes coacervantur scintillae, vel
cum tollentibus ollas carbo adhaerescit aut cum contentus ignis e se
favillam discutit scintillamve emittit, vel cum cinis in foco concrescit
et cum carbo vehementer perlucet.
> His adiungitur capnomantia,
a fumo sic dicta, quia flammam et fumum scrutatur eorumque
colores, sonos et motus, quando in rectum protenditur vel in obliqu-
um fertur sive in orbem volvitur, quemadmodum de his legitur
apud Statium in his versibus:
Vincatur pietas; pone eia altaria, virgo,
Quaeramus superos. Facit illa acieque sagaci
Sanguineos flammarum apices genitumque per auras
Ignem et clara tamen mediae fastigia lucis
Orta docet; tunc in speciem serpentis inanem
Ancipiti gyro volvi frangique rubore.

<Iam vero etiam in Aethnaeis crateribus atque in Nymphaeis cam-
pis apud Apolloniatas auguria ab igne et flammis capiebantur, laeta
quidem, si quae iniecta fuissent corriperent, tristia, si respuissent.
Atque de his etiam in posterioribus inter oraculorum responsa
dicemus.>

<De mortuorum reviviscentia, de longaeva dormitione atque inedia.
Cap. LVIII>


<Conveniunt philosophi Arabes quod aliqui homines possunt se ele-
vare supra vires corporis et supra vires sensitivas illisque superatis


pagina successiva »
 
p. 206