BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 207

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


perfectione coeli et intelligentiarum divinum in se recipere vigorem.
Cum itaque animae hominum omnes perpetuae sint, perfectis quo-
que animis omnes spiritus obediunt, putant magi perfectos homines
per suae animae vires alias inferiores animas iam quodammodo
separatas moribundis corporibus suis posse restituere rursusque in-
spirare, non secus atque mustela interempta spiritu et voce parentis
revocatur in vitam atque leones inanimem partum inhalando vivifi-
cant. Et quoniam, ut aiunt, omnia similia similibus applicata simili-
um naturarum efficiuntur et omne patiens, et actum alicuius agentis
in se recipiens, etiam agentis illius natura induitur atque con-
naturatur, hinc putant ad hanc vivificationem haud parum conferre
etiam herbas quasdam et magicas confectiones, quales ex cinere
phoenicis et serpentum exuviis confici tradunt; quod tamen
plerisque fabulosum et multis etiam impossibile videri posset, nisi
historica fide haberetur comprobatum. Nam plerosque aqua sub-
mersos, alios ignibus iniectos et rogo impositos, alios in bello occi-
sos, alios aliter exanimatos post plures etiam dies revixisse legimus,
quemadmodum de Aviola viro consulari, de L. Lamia, Caelio
Tuberone, Corfidio, Gabieno et plerisque aliis testatur Plinius;
similiter Aesopum fabulatorem, Tindoreum quoque et Herculem
atque Palicos Iovis et Thaliae filios mortuos iterum revixisse legi-
mus; plurimos etiam per magos et medicos in vitam revocatos, sicut
de Aesculapio ab historiis proditum est; et nos superius narravimus
ex Iuba et Xantho et Philostrato de Tillone et Arabe quodam atque
Apollonio Tyaneo. Legitur etiam Glaucus quispiam mortuus, quem
praeter omnium expectationem accurrentibus medicis herba quam
draconem vocant, vitae restitutum dicunt; alii gustato mellito phar-
maco revixisse aiunt, unde ortum est adagium: "Glaucus poto melle
resurrexit"
.> Apuleius etiam, ritum huiusmodi revocationum refe-
rens, de Zachia Aegyptio propheta inquit:"Propheta sic propitiatus
herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit;


pagina successiva »
 
p. 207