BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 209

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


immobilem manere tanquam mortuum, donec coqueretur, atque
tunc primum in bulienti aqua dissecta membra vitam common-
strasse. Similiter, licet difficile creditu sit, legimus tamen apud
probatos historicos etiam homines quosdam longaevo somno pluri-
mos annos continuos dormivisse, interim donec evigilassent nihil
seniores effecti: quod ipse testatur Plinius de puero quodam, quem
aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta annos dor-
mivisse
narrat; legimus etiam Epimenidem Gnosium annis quin-
quaginta septem dormivisse in spelunca — hinc natum adagium:
"Ultra Epimenidem dormire". Narrat M. Damascenus suo tem-
pore in Germania defessum rusticum sub foeni tumulo per totum
autumnum sequentemque hyemem continuo dormivisse, donec
aestate foeno paulatim depasto experrectus tanquam semimortuus
totusque extra se positus inventus est; confirmant hanc opinionem
ecclesiasticae historiae de septem dormientibus, quos annos centum
et nonaginta sex dormivisse ferunt. Est in Norvegia sub eminenti lit-
tore antrum ubi, ut Paulus Diaconus et Methodius martyr scribunt,
septem viri dormientes iacuerunt sopiti longo tempore sine ulla cor-
ruptione et saepe populos ad ipsos laedendum ingressos continuo
fuisse contractos; denique accolas poena praesenti cautos ab ipso-
rum laesione destitisse aiunt. Ipse autem inter philosophos non infi-
mi nominis Xenocrates longaevam hanc indormitationem, quan-
dam naturalem poenam, certis quibusdam animarum demeritis ab
aeterno deputatam putavit. Ipse M. Damascenus multis rationibus
possibilem et omnino naturalem probat nec absurdum putat quod,
cum caeteris animantibus quibusdam concessum est ut sine cibo et
potu, sine excretione, sine tabefactione et corruptione pluribus men-
sibus dormire possint, id etiam homini — sive id accidat illi potione
aliqua venefica aut aegritudine soporifera seu meticuloso quodam
sopore aut similibus de causis — pluribus diebus aut mensibus aut
annis secundum intentionem vel remissionem virium et passionum
animae suae posse contingere. Et narrant medici antidota de qui-
bus, si quis minimam portiunculam ederit, diuturnam deinde posse


pagina successiva »
 
p. 209