BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tansillo, Luigi - Canzoniere » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 210

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


perferre inediam, ceu quondam Helias certo esculento ab angelo
pastus ambulavit et ieiunavit "in fortitudine cibi illius quadraginta
dies"
. Et recitat Ioannes Bocatius fuisse suo tempore virum apud
Venetias, qui in singulos annos per quadraginta dies absque ullo
cibo ageret ieiunium; quodque magis mirum est fuisse eodem tem-
pore in inferiori Germania mulierem quae in tricesimum annum
nihil unquam cibi sumpsisset: quod quidem nobis incredibile videri
posset, nisi confirmaret hanc rem recens et nostri seculi miraculum
in fratre Nicolao de Saxo, natione Helvetio, quem in eremo duobus
et viginti annis, quousque vita excessit, sine omni cibo vixisse con-
stat. Mirum et illud quod prodidit Theophrastus fuisse Philinum
quendam, qui nullo sit usus potu vel cibo praeterquam lactis; et sunt
graves authores, qui herbam quandam spartanicam describunt, qua
Scythas duodecim dies durare sine cibo et potu, ea semel gustata vel
in ore retenta, tradunt.>

De divinatione quae per somnia fit. Cap. LIX

Est etiam divinationis species <quae inter dormiendum fit,> som-
niorum scilicet, et philosophorum traditionibus et <theologorum>
autoritatibus <historiarumque exemplis et quotidiana experientia>
comprobata. Somnium autem dico hic non quod phantasma vel in-
sommnium: haec enim vana sunt et nihil divinationis habent, sed
ex vigiliarum reliquiis aut corporis turbatione nascuntur; quoties
nanque oppressi corporis vel fortunae commodis vel incommodis,
tunc qualis animus vigilantem fatigaverat, talis se ingerit dormienti,


pagina successiva »
 
p. 210