BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 211

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


vel aliquando contrarius in somnio decepti. Somnium igitur dico hic
quod in spiritu phantastico, animo et corpore bene se habentibus,
coelestium causatur influxu. Huius quidem interpretandi regula
apud astrologos invenitur in ea parte quae de quaestionibus in-
scribitur, sed tamen parum sufficiens, quia somnia huiusmodi
diversis hominibus diversimode usu veniunt iuxta diversam spiritus
phantastici qualitatem ac dispositionem. Quapropter non potest
eadem communisque regula somniorum interpretandorum singulis
adhiberi; sed iuxia Synesii sententiam, cum accidentia sunt eadem
rebus eisdem similiaque similibus, sic qui in idem aut simile visum
saepius inciderit, eandem aut similem sibi designet sententiam, pas-
sionem, fortunam, actionem, eventum; denique, quemadmodum
inquit Aristoteles, sensu confirmatur memoria, ex memoria vero
eiusdem rei saepius obtenta nascitur peritia, ex pluribus peritiis
paulatim cumulatur ars et scientia: simili ratione et circa somnia
oportebit incedere. Unde iubet Synesius unumquemque somnia sua
et suos inde observare eventus, scilicet quae visa in quales eventus
inciderint, ac huiusmodi regulas, scilicet visa et accidentia, cum
somnii tum vigiliae, memoriae commendare atque sedula quadam
hac observatione huiusmodi perplurimas regulas penes seipsum ac-
cumulare; ex qua quidem accumulatione ars quaedam divinatoria
et suorum cuique somniorum interpretandorum paulatim consur-
git, dum nihil dilabitur a memoria. <Efficaciora autem sunt somnia,
quando Luna illud percurrit signum quod fuit in nona radicis nativi-
tatis vel revolutionis illius anni vel in nono signo a signo profectio-
nis.> Verissima autem atque certissima divinatio neque natura
neque humanis artibus, sed purgatis mentibus provenit inspiratione
divina: quod vero hic ad vaticinia et oracula spectat discutiemus
alibi.


pagina successiva »
 
p. 211