BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 212

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De furore et divinationibus, quae in vigilia fiunt, de melancholici humoris
potentia, quo etiam daemones nonnunquam in humana corpora illiciuntur.
Cap. LX


<Contingit etiam non modo dormientes, sed et vigilantes nonnun-
quam soluto animo suisque stimulis impulso divinare, quam
divinationem Aristoteles furorem vocat et ab humore melancholico
procedere docet in tractatu De divinatione, inquiens: "Melancholici
propter vehementiam longe bene coniectant et cito habitum
imaginantur facillimeque coelestium recipiunt impressionem"
. Et
in Problematibus ait Sibyllas et Bacchides et Niceratum Syracusanum
et Amonem a naturali melancholica complexione fuisse divina-
tores atque poetas>. Causa itaque furoris, si qua intra humanum
corpus est, humor est melancholicus: non quidem ille qui atra bilis
vocatur, qui adeo prava horribilisque res est ut impetus eius a physi-
cis ac medicis, ultra maniam quam inducit, etiam malos daemones
ad obsidenda humana corpora illicere perhibeatur. Humorem igitur
hic intelligimus melancholicum, quae naturalis et candida bilis
vocatur; haec enim, quando accenditur atque ardet, furorem con-
citat ad scientiam nobis ac divinationem conducentem, maxime
autem si iuvetur influxu aliquo coelesti, praecipue Saturni; qui,
cum ipse frigidus sit atque siccus qualis est humor melancholicus,
illum quotidie influit, auget atque conservat. Praeterea cum sit
ipse arcanae contemplationis autor ab omni publico negotio alienus
ac planetarum altissimus, animam ipsam cum ab externis officiis
ad intima semper revocat, tum ab inferioribus ascendere facit, tra-
hendo ad altissima, scientiasque ac futurorum praesagia largitur-


pagina successiva »
 
p. 212