BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 213

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


et hoc est quod intendit Aristoteles in libro Problematum:"Ex melan-
cholia, inquiens, quidam facti sunt sicut divini, praedicentes futura,
et quidam facti sunt poėtae"
. Ait praeterea omnes viros in quavis
scientia praestantes ut plurimum extitisse melancholicos
; quibus
etiam Democritus et Plato attestantur asserentes melancholicos
nonnullos in tantum praestare ingenio, ut divini potius quam huma-
ni videantur; sic melancholicos perplures primum rudes, ineptos,
insanos, quales extitisse aiunt Hesiodum, Ionem, Tynnichum
Calcidensem, Homerum et Lucretium, saepe furore subito corripi
ac in poėtas evadere et miranda quaedam divinaque canere etiam
quae ipsimet vix intelligant; unde divus Plato in Ione: "Plerique —
inquit — vates postquam furoris remissus est impetus quae scripse-
runt non satis intelligunt, cum tamen recte de singulis artibus in
furore tractaverint, quod singuli harum artifices legendo diiudi-
cant"
. Tantum praeterea tradunt melancholici humoris imperium
esse, ut suo impetu etiam coelestes daemones in humana corpora
nonnunquam rapiantur, quorum praesentia et instinctu homines
debacchari et mirabilia multa effari omnis testatur antiquitas: idque
sub triplici differentia iuxta triplicem animae apprehensionem,
videlicet imaginativam, rationalem et mentalem, <contingere


pagina successiva »
 
p. 213