BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 215

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


tum eius longo tempore vaticinatae sunt; sic Vergilius nasciturum
Christum iam in propinquo intelligens, Cumanae Sibyllae recorda-
tus, cecinit ad Pollionem:
Ultima Cumaei iam venit carminis aetas,
Magnus ab integro seclorum nascitur ordo,
Iam redit et virgo, redeunt saturnia regna,
Iam nova progenies coelo demittitur alto.

<Et paulo post, innuens originalem culpam irritam fore, ait:
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetuo solvent formidine terras.

Et subiungit:
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

Subditque inde serpentis occasum et ligni mortis, sive ligni scientiae
boni et mali venenum sopitum iri, inquiens:
Occidet et serpens et fallax herba veneni.
Mansurum tamen originalis peccati fomitem innuit, cum dicit:
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis.
Tandem, qua potest maxima hyperbole hanc prolem acclamando,
Dei sobolem adorat his verbis:
Chara deum soboles, magnum Iovis incrementum!
Aspice convexo nutantem pondere mundum
Et terras tractusque maris coelumque profundum;
Aspice, venturo laetentur ut omnia seclo!
O mihi tam longe maneat pars ultima vitae,
Spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!


pagina successiva »
 
p. 215