BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 217

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


obtinentes, comparantur aėri; tertium gradum possident nares,
medium inter aėrem aquamque continentes; deinceps vero gustandi
organum crassius et aqueae naturae simillimum; postremo gradu
tactus, per totum corpus diffusus, terrae crassitudini deputatur.
Puriores autem sensus sunt qui non appropinquantes sensibilibus a
longinquo percipiunt, ut visus et auditus; deinde etiam odoratus per
medium aėrem non appropinquantia percipit; gustus autem non nisi
propinqua sentit; tactus utroque modo se habet: nam appropinquan-
tia corpora sentit et, quemadmodum visus per medium aėrem cernit,
ita etiam tactus per mediam virgam vel baculum dura, mollia et
humida sentit. Verum tactus solus e sensibus omni animali commu-
nis est; certissimum autem hunc sensum homo possidet: hoc namque
et gustu reliqua animalia praecellit, sed in aliis tribus sensibus a
quibusdam animalibus evincitur, sicut a cane qui homine acutius
videt, audit atque olfacit; similiter acutius multis caeteris animanti-
bus et homine vident lynces et aquilae. Sensus vero interiores, ut
vult Averrois, in quatuor partiti sunt; quorum primus communis
appellatur, eo quod omnes quae per externos sensus hauriuntur
imagines primus colligit atque perficit; secundus vis imaginativa,
cuius officium est, cum ipsa nihil praesentiat, imagines a prioribus
sensibus acceptas retinere easque tertiae sentiendi naturae, quae
phantasia existimandi atque cogitandi vis est, offerre; cuius opus
est, acceptis imaginibus, quid aut quale sit id cuius illae imagines
sunt percipere atque iudicare atque ea ipsa quae sic discreverit,
coniunxerit, perceperit, iudicaverit quartae potentiae, quam me-
moriam dicimus, servanda commendare; etenim illius in genere vir-
tutes sunt discursus, dispositiones, persecutiones et fugae atque con-
citationes ad agendum, at in specie intellectualium intellectiones,
virtutes, disciplinae, ratio, consilium, electio. Haec autem est, quae
per somnia nobis futura monstrat: unde phantasia aliquando nomi-
natur intellectus phantasticus; est enim ultimum vestigium intel-
ligentiae quae, ut ait Iamblichus, omnibus animi viribus adnata


pagina successiva »
 
p. 217