BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 223

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


molestia etiam tetri alicuius spectaculi gustum inficit et provocat
nauseam; quidam sanguinis humani aspectu syncopantur; non-
nulli, cum alicui amarum cibum afferri vident, sentiunt in ore sali-
vam amaram. Et narrat Gulielmus Parisiensis se vidisse hominem,
qui solo aspectu medicinae movebatur quoties opus erat motu ex-
purgationis, cum tamen nec substantia medicinae, nec sapor, nec
odor ipsius ad ipsum pervenisset, sed sola similitudo apprehensa.
Hac ratione somniantes se ardere vel esse in igne quandoque cru-
ciantur intolerabiliter, tanquam si vere ardeant, cum tamen veritas
et substantia ignis apud eos non est, sed sola similitudo per ima-
ginationem apprehensa. <Nonnunquam etiam ipsa humana cor-
pora transformantur transfiguranturque et transportantur — saepe
quidem in somniis, nonnunquam etiam in vigilia: sic Cyppus, qui
postea electus est rex Italiae, dum taurorum pugnam victoriamque
vehementius admirans meditatur, in illa cura obdormiens noctem,
mane corniger repertus est non aliunde quam virtute vegetativa, ve-
hementi imaginatione stimulata, corniferos humores in caput
elevante et cornua producente. Vehemens enim cogitatio, dum spe-
cies vehementer movet, in illis rei cogitatae figuram depingit quam
illi in sanguine effingunt; ille nutritis a se imprimit membris cum
propriis, tum aliquando etiam alienis, sicut imaginatio praegnantis
in foetum imprimit rei desideratae notam et imaginatio morsi a cane
rabido in urinam imprimit imagines canum: sic multi subito cane-
scunt; alius e puero unius noctis somnio in virum perfectum excre-
vit. Huc multi etiam Dagoberti regis cicatrices et Francisci stigmata
referre volunt, dum ille correptionem vehementer timet, alter
Christi vulnera vehementius contemplatur. Sic multi etiam trans-
portantur de loco ad locum, transeuntes flumina et ignes et loca
inaccessa, quando videlicet vehementis alicuius concupiscentiae
aut timoris vel audaciae species, spiritibus impressae, vaporibus
permixtae movent organum tactus in sua origine una cum phanta-
sia, quae motus localis principium est. Unde concitantur membra
et organa motus ad motum moventurque sine errore ad locum


pagina successiva »
 
p. 223