BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Florio, John - Giardino di ricreatione » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 224

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


imaginatum, non quidem ex visu, sed ex phantasia interiore: tanta
est vis animae in corpus ut, quorsum ipsa imaginatur et somniat,
ipsum corpus simul attollat atque traducat. Legimus alia pleraque
exempla, quibus vis animae in corpus cum admiratione explicatur,
quale illud scribit Avicenna de quodam, qui cum vellet corpus suum
paralysi oblaedebat. Narratur de Gallo Vibio, cui hoc accidit uni ut
in insaniam non casu incideret, sed iudicio perveniret: nam, dum
insanos imitatur, dum ingenii lenocinium furorem putat, quam ad-
simulabat insaniam ad veram redegit. Et Augustinus refert quos-
dam, qui aures pro arbitrio moverent et qui immoto capite verticem
totam deponerent ad frontem revocarentque cum vellent; et alium
quendam solitum sudare ubi vellet. Notum quoque est aliquos flere
cum volunt et ubertim lachrymas profundere; quosdam etiam
repertos, qui eorum quae deglutissent varia paulatim tanquam de
sacculo quod placuisset proferrent. Et hodie adhuc videmus plures
qui avium, pecorum, canum hominumque quorunque voces sic
imitantur exprimuntque, ut discerni omnino non possint. Iam vero
et foeminas in mares mutatas fuisse multis exemplis narrat Plinius;
similia et suo tempore accidisse testatur Pontanus de quadam
muliercula Caietana et altera quadam Aemilia, quae cum utraque
nupta post plures annos in viros mutatae sunt.> Quantum autem
ipsa imaginatio possit in animam nemo ignorat: est enim substan-
tiae animae vicinior quam sensus, quare etiam plus agit in animam
quam sensus: sic mulieres per <introductas certis magicis artificiis>
fortes imaginationes, somnia, suggestiones saepissime ligantur in
amorem alicuius arctissimum; <sic perhibent Medeam ex solo
somnio exarsisse in amorem Iasonis. Sic anima nonnunquam per
vehementem imaginationem vel speculationem a corpore omnino


pagina successiva »
 
p. 224