BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 225

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


abstrahitur, quemadmodum Celsus narrat de quodam presbytero
qui, quoties collibuisset, auferebat se a sensibus et iacebat similis
mortuo ut, cum pungeretur et ureretur, non sentiret ullum dolorem
iacebatque immotus et sine anhelitu; hominum tamen voces, si
altius inclamassent, tanquam ex longinquo se audisse postea refere-
bat. Verum de his abstractionibus latius in posterioribus dis-
seremus.>

Quomodo passiones animi etiam operantur extra se in corpus alienum.
Cap. LXV


Passiones animae quae phantasiam sequuntur, quando vehementis-
simae sunt, non solum possunt immutare corpus proprium,
verumetiam possunt transcendere ad operandum in corpus alie-
num, ita quod admirabiles quaedam impressiones inde producantur
in elementis et rebus extrinsecis atque etiam morbos quosdam animi
sive corporis sic possent auferre vel inferre. <Nam passiones animae
sunt potissima causa temperamenti corporis proprii: sic anima, for-
titer elevata et vehementi imaginatione acccensa, immittit sanitatem
vel aegritudinem non solum in corpore proprio, sed etiam in cor-
poribus alienis.> Sic putat Avicenna quod ad imaginationem
alicuius cadat camelus; <sic, qui morsus a cane rabido in rabiem in-
cidit, apparent in urina eius figurae canum;> sic praegnantis
mulieris cupiditas in corpus alienum agit, quando inficit foetum in
alvo rei desideratae nota: <sic multae monstrosae generationes
prodeunt ex monstrosis praegnantium imaginationibus, ceu qualem


pagina successiva »
 
p. 225