BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De oratore » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 227

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


losophi consortium malorum atque infoelicium hominum procul
fugiendum, horum siquidem anima noxiorum plena radiorum
calamitosa contagione propinquos inficit; contra bonorum ac foeli-
cium consortia praecipiunt appetenda, quoniam sua propinquitate
multum nobis prosunt: sicut enim odor ex asa foetida vel musco, sic
ex malo mali et ex bono boni aliquid prosilit in proximum ac diu
quandoque perseverat infusum. Nunc vero, si passiones supradictae
tantam vim habent in phantasia, certe maiorem habent in ratione,
quatenus iam ratio ipsa phantasia est excellentior; multo denique
maiorem in mente. Haec enim, quando ad beneficium aliquod tota
animi intentione erga superos defigitur, saepe corpus tam proprium
quam alienum, circa quod est affecta, divino aliquo munere afficit:
hoc modo legimus ab Apollonio, Pythagora, Empedocle, Philolao
<multisque prophetis et etiam nostrae religionis sanctis> miracula
facta fuisse. De his latius patebit inferius, ubi de religione dis-
seremus.

Quod passiones animi plurimum iuvantur ab opportunitate coelesti et quam
necessaria sit in omni opere ipsa animi constantia. Cap. LXVI


Passiones animi a coelo plurimum adiuvantur <et adiuvant> poten-
tissimaeque evadunt, quatenus cum coelo consentiunt vel naturali
quodam pacto vel voluntaria electione seu libero arbitrio; nam, ut
inquit Ptolemaeus, "qui eligit id quod melius est nihil differre
videtur ab eo, qui habet hoc ex natura"
. Conducit ergo maxime in
quovis opere ad beneficia coeli suscipienda, si cogitationibus, affec-
tibus, imaginationibus, electionibus, deliberationibus, contempla-
tionibus et similibus nos quoque coelo consonos praestiterimus; pas-
siones enim eiusmodi spiritum nostrum ad similitudinem suam
vehementer agitant ac subito nos nostraque superis exponunt, eius-
modi passiones significantibus: tum etiam, ob dignitatem et propin-


pagina successiva »
 
p. 227