BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 233

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


voces <et verba> exprimitur — dicunt iccirco Platonici in hac ipsa
voce, <sive verbo, sive nomine> iam suis articulis formato ipsam
vim rei sub significationis forma quasi vitam aliquam latere, primo
ab ipsa mente quasi per semina rerum conceptam, porro per voces
<sive verba> quasi partum editam, postremo etiam scriptis serva-
tam. Hinc dicunt magi propria rerum nomina esse quosdam rerum
radios ubique semper praesentes rerumque vim servantes, quatenus
essentia rei signatae in ipsis dominatur et discernitur atque res per
illa, tanquam per proprias et vivas imagines, agnoscuntur. <Sicut
enim ex coelorum influxibus et elementis cum virtutibus plane-
tarum summus opifex producit diversas species et res particulares,
sic secundum earundem influxuum et influentium proprietates
propria rebus nomina resultant et imposita sunt ab eo, "qui numerat
multitudinem stellarum omnibus eis nomina vocans"; de quibus
nominibus alibi dicit Christus: "Nomina vestra scripta sunt in
coelis"
. Hos itaque coelestium influxus rerumque singularum
proprietates cognoscens, protoplastes nomina rebus secundum
earum quidditates imposuit, sicut scriptum est in Genesi,quia ad-
duxit Deus cuncta quae creaverat coram Adam, ut nominaret illa;
et sicut ipse vocavit rem, hoc est nomen illius; quae quidem nomina
profecto admirandas in se rerum significatarum continent vires.

Omnis itaque vox significativa primo significat per influxum har-
moniae coelestis, secundario per impositionem hominis, licet fre-
quentius aliter et aliter per hanc atque per illam; quando autem in
aliqua voce sive nomine concurrunt utraeque significationes, quae
ab harmonia et quae ab hominibus impositae sunt, tunc geminata
virtute, naturali videlicet et voluntaria, nomen illud ad agendum
redditur efficacissimum, quoties debitis locis et temporibus et solen-
nitate cum intentione exacta in materiam dispositam et a natura sua
ab illo patibilem fuerit prolatum.> Sic legimus apud Philostratum


pagina successiva »
 
p. 233