BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 234

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quod, cum Romae puella quaedam nuptiarum die mortua Apollo-
nio oblata esset, contacta virgine, nomen eius accurate inquisivit;
quo cognito, aliquod occultum pronunciasse, quo puella revixerit.
Erat etiam Romanis in sacrorum ritu observatio ut, cum urbem ali-
quam obsiderent, eius proprium nomen nomenque illius numinis,
in cuius tutela esset urbs illa, diligenter exquirerent; quibus cognitis,
carmine quodam tunc eius urbis tutelares deos evocarent urbemque
ipsam habitantesque devoverent atque sic tandem, <absentibus
divis>, devincerent; sicut canit Vergilius:
Excessere omnes aditis arisque relictis
Dii quibus imperium hoc steterat ...

Carmen vero, quo evocabantur numina hostesque devovebantur,


pagina successiva »
 
p. 234