BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 237

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quorsum affectus sermonesque incantantis intenduntur. Instru-
mentum vero ipsum incantantium est spiritus quidam purissimus,
harmonicus, calens, spirans, vivens, motum, affectum, significa-
tum secum ferens, suis articulis compositus, praeditus sensu, ra-
tione denique conceptus; per huius itaque spiritus qualitatem, per
coelestem eius similitudinem, praeter ea quae dicta sunt, etiam ex
opportunitate temporis excellentissimas coelitus concipiunt carmina
virtutes, multo quidem sublimiores et efficaciores quam spiritus et
vapores ex vita vegetabili, ex herbis, radicibus, gummis, aromati-
bus, suffitibus et his similibus exhalantes. Atque ideo solent magi
incantantes res simul afflare et verba carminis inhalare ceu virtutem
ipso spiritu inspirare, <ut sic tota animae virtus dirigatur in rem
incantatam ad suscipiendam dictam virtutem dispositam. Atque hic
est notandum quod omnis oratio et scriptura et verba, sicut per con-
suetos suos numeros et proportiones atque formam consuetos indu-
cunt motus, ita etiam praeter solitum ordinem et retrograde prolata
aut scripta ad insolitos movent effectus.>

De incantamentorum mirabili potentia. Cap. LXXII

Incantationum itaque sive carminum tantam ferunt esse potentiam,
ut pene omnem naturam posse subvertere credantur, quemadmo-
dum inquit Apuleius: "Magico susurramine amnes agiles reverti,
mare pigrum colligari, ventos unanimes expirari, Solem inhiberi,
Lunam despumari, stellas evelli, diem tolli, noctem teneri"
. Et de
eisdem canit Lucanus:


pagina successiva »
 
p. 237