BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 239

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

Haec cantu finditque solum manesque sepulchris
Elicit et tepido devocat ossa rogo
Cum libet haec tristi depellit nubila coelo
Cum libet aestivo convocat orbe nives.

De quibus omnibus venefica illa se multum iactare videtur apud
Ovidium, cum ait:
Cum volui ripis ipsis mirantibus amnes
In fontes redire suos concussaque sisto
Stantia concutio cantu freta nubila pello
Nubilaque induco ventos abigoque vocoque
Vipereas rumpo verbis et carmine fauces
Vivaque saxa sua convulsaque robora terra
Et sylvas moveo iubeoque tremiscere montes
Et mugire solum manesque exire sepulchris
Te quoque, Luna, traho ...

Omnes praeterea poėtae canunt et philosophi non negant posse car-
minibus miranda multa effici, ut pelli segetes, cogi fulmina vel im-
petrari, curari morbos et eiusmodi: nam et Cato in Re rustica contra
bestiarum morbos quibusdam utebatur cantionibus, quae adhuc in
scriptis eius extant; Solomonem quoque eiusmodi incantationes cal-
luisse Iosephus testatur. Narrat quoque Celsus Africanus iuxta
Aegyptiorum doctrinam humanum corpus iuxta signorum Zodiaci
facierum numerum per totidem, scilicet triginta sex, daemones
curari, quorum singuli propriam partem suscipiunt atque tuentur,
quorum nomina patria voce appellant, quibus invocatis incan-
tamentis suis vitiatas corporis partes sanitati restituunt.


pagina successiva »
 
p. 239