BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 240

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De virtute scripturae et de imprecationibus et inscriptionibus faciendis.
Cap. LXXIII


Officium verborum <atque sermonis> est interiora mentis enunciare
ac de penetralibus cogitationum secreta depromere voluntatemque
pandere loquentis. <Scriptura autem ipsa ultima mentis expressio
est, sermonis vocisque numerus, collectio, status, finis, continentia
et iteratio faciens habitum, qui unius vocis actu non perficitur. Et
quicquid in mente, in voce, in verbo, in oratione, in sermone est,
totum hoc et omne etiam in scriptura est; et sicut nihil quod mente
concipitur voce non exprimitur, sic nihil quod exprimitur non etiam
scribitur.> Atque iccirco iubent magi in quovis opere faciendas im-
precationes et inscriptiones, quibus operans suum exprimat affec-
tum: ut si herbam colligat vel lapillum, proferat ad quem usum id
faciat; si fabricet imaginem, dicat et inscribat ad quem effectum ea
fiat. Quas quidem imprecationes et inscriptiones etiam Albertus in
Speculo suo non improbat, <sine quibus opera nostra non deduceren-
tur in effectum: siquidem dispositio non causat effectum, sed actus
dispositionis.> Invenimus quoque idem praeceptorum genus an-
tiquis in usu fuisse, quod vel ipse testatur Vergilius, ubi canit:
Terna tibi haec primum triplici diversa colore
Licia circundo terque haec altaria circum
Effigiem duco ...;

et paulo post:
Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;
Necte, Amarylli, modo et "Veneris" dic "vincula necto";


pagina successiva »
 
p. 240