BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 241

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


et ibidem:
Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit
Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.


<De proportione, correspondentia, reductione literarum ad signa coelestia et
planetas secundum varias linguas cum tabella hoc indicante. Cap. LXXIV>


<Dedit Deus homini mentem atque sermonem, quae (ut ait Mer-
curius Trismegistus) eiusdem virtutis, potentiae atque immortalita-
tis praemium censentur. Sermonem vero hominum ipse omnipotens
Deus sua providentia in diversas linguas divisit, quae quidem lin-
guae iuxta suam diversitatem etiam diversos ac proprios receperunt
scripturae characteres, suo quodam certo ordine, numero et figura
constantes, non fortuito, nec casu, nec fragili hominum arbitrio, sed
divinitus sic dispositos atque formatos, quo cum coelestibus atque
ipsis divinis corporibus virtutibusque consentiant. Prae omnibus
vero linguarum notis Hebraeorum scriptura omnium sacratissima
est in figuris characterum, punctis vocalium et apicibus accentuum
veluti in materia, forma et spiritu consistens, in sede Dei, quod coe-
lum est, siderum positione primum exarata; ad quorum figura, ut
testantur Hebraeorum magistri, sunt formatae ipsae literae myste-
riorum coelestium plenissimae cum per eorum figuram et formam
et significata, tum per numeros in illis significatos, tum per earun-
dem variam colligantiae harmoniam. Unde secretiores Hebraeorum
Mecubales ex literarum illarum figura et characterum formis earun-
demque signatura, simplicitate, compositione, separatione, tor-
tuositate, directione, defectu, abundantia, maioritate, minoritate,
coronatione, apertura, clausura, ordine, transmutatione, colligan-
tia, revolutione literarum et punctorum et apicum ac supputatione


pagina successiva »
 
p. 241