BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 242

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


numerorum per literas significatorum, omnia explicare promittunt,
quomodo a prima causa profecta sunt et rursus in eandem
reducibilia. Trifariam praeterea partiuntur Hebraei alphabeti sui
literas, videlicet in duodecim simplices, septem duplices et tres
matres, quas tanquam characteres rerum significare dicunt duo-
decim signa, septem planetas et tria elementa, videlicet ignem,
aquam, terram: nam aerem non elementum, sed velut elementorum
glutinum et spiritum habent. His etiam puncta et apices coor-
dinant: sicut itaque ex planetarum et signorum aspectibus simul
cum elementis opifice spiritu et veritate omnia producta sunt et
producuntur, ita ex his literarum characteribus et punctis, illa
producta significantibus, constituuntur rerum omnium nomina,
veluti sacramenta quaedam et vehicula rerum explicatarum, illarum
essentiam et vires ubique secum ferentes. Horum profunda sensa et
sacramenta in characteribus illis illorumque figuris, numeris, situ,
ordine et revolutione inhaerent, ut Origenes iccirco existimet ea
nomina in aliud idioma traducta propriam vim minime retinere,
quia non retineant suam naturalem significationem: so!a enim no-
mina primaria, quae sunt recte imposita, quia significant natu-
raliter, activitatem habent naturalem; non sic est de his quae signifi-
cant ad placitum, quae activitatem non habent ut significativa, sed
ut in se res quaedam naturales. Si qua autem est lingua prima et
causalis, cuius verba habent naturalem significationem, hanc con-
stat esse hebraicam, cuius ordinem qui profunde et radicaliter
tenuerit atque illius literas proportionabiliter revolvere noverit, cui-
uscunque idiomatis perfecte inveniendi normam et regulam habe-
bit. Sunt itaque viginti duae literae fundamentum mundi et omnium
creaturarum, quae sunt et nominantur in eo: et omne dictum et
omne creatum ex illis sunt et ex earum revolutionibus nomen et esse
et virtutem sortiuntur. Oportet autem illarum investigatorem per
singulas literarum combinationes tam diu discurrere, quousque
pateat vox Dei et apertus sese offerat sacratissimarum Iiterarum tex-
tus: hinc enim voces et verba in magicis operibus efficaciam habent,
quia illud, in quo primum magicam exercet natura, vox est Dei. Sed


pagina successiva »
 
p. 242