BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 251

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


tutas continenti. Quae omnia, etsi cum natura ipsa pugnare videan-
tur, tamen legimus facta et in hunc diem cernimus illorum vestigia,
cuiusmodi vulgus daemonum opera fuisse fabulatur, cum eorum
artes atque artifices a memoria perierint nec sint qui curent ea intel-
ligere atque scrutari. Ideoque mirandum spectaculum aliquod
videntes, caecutientes intellectu, effectum omnem in daemones reii-
ciunt aut miracula putant, quae aut naturalium aut mathematica-
rum disciplinarum sunt opera: ut si quis ignoret virtutem magnetis
videatque grave ferrum sursum ferri aut in aėra suspendi — sicut
olim Mercurii idolum ferreum apud Treverim in medio templi
magnetis lapidibus legitur suspensum, hoc attestante versiculo
Ferreus in mediis volitat caducifer auris;
simile cuius etiam de Solis idolo in Serapis templo apud Aegyptum
factum legimus — nonne protinus dicet quoniam daemonum opus
est? Si vero cognoverit virtutem magnetis ad ferrum et expertus
fuerit illam, cessat omnino sua admiratio et nullus supererit scrupu-
lus illud esse opus naturae. Atque hic vos scire convenit quod sicut
per res naturales virtutes colligimus naturales, ita per res abstractas,
mathematicas et coelestes, virtutes suscipimus coelestes, puta mo-
tum, vitam, sensum, sermonem, praesagium et divinationem-
etiam in materia minus disposita, ut quae non natura, sed arte sola
fabricata sit: et ita dicuntur fieri posse imagines loquentes et futura
praedicentes, sicut narrat Gulielmus Parisiensis de capite aeneo sub
ortu Saturni conflato, quod humanis vocibus loqui perhibent. Qui
vero eligere noverit materiam dispositam et patiendi paratissimam
agensque fortissimum, hic indubios potentioresque producet effec-
tus. Est enim Pitagoreorum generalis sententia, sicut mathematica
sunt formaliora physicis, ita esse actualiora et sicut in suo esse minus
dependent, ita etiam in suo operari; inter omnia autem mathemati-
ca numeros, ut sunt formaliores, ita etiam esse actualiores; quibus
virtutem et efficentiam tam ad bonum quam ad malum non solum
ethnicorum philosophi, sed etiam Hebraeorum ac Christianorum
attribuunt theologi.>


pagina successiva »
 
p. 251