BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 252

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De numeris eorundemque potentia et virtute. Cap. II

<Inquit Severinus Boėthius: "Omnia quaecunque a primaeva re-
rum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata;
hoc enim fuit principale in animo Conditoris exemplar: hinc ele-
mentorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus
astrorum et coeli conversio, omniumque status numerorum colliga-
tione subsistit"
.> Sunt itaque numeri magnarum sublimiumque vir-
tutum potentes; neque enim mirum est — cum in rebus naturalibus
sint tot ac tantae virtutes occultae, licet manifestarum opera-
tionum — esse in ipsis numeris multo quidem maiores, occultiores,
mirabiliores atque efficaciores, quatenus ipsi sunt formaliores, per-
fectiores, coelestibus insiti, separatis substantiis immixti, denique
maximam et simplicissimam habentes cum ideis in mente divina
commixtionem, a quibus proprias et efficacissimas vires sortiuntur.
Quamobrem etiam ad daemonica et divina munera consequenda
plurimum valent plusque possunt, quemadmodum in rebus
naturalibus qualitates elementales in transmutando ad aliquod
elementale multum valent atque possunt. Rursus omnia quae sunt
atque fiunt certis numeris subsistunt virtutemque sortiuntur: tem-
pus enim constat numero, omnisque motus et actio et omnia
quaecunque tempori et motui subiecta sunt; concentus etiam atque
voces per numeros eorumque proportionem vim habent atque cons-
tant proportionesque, ex numeris ortae, per lineas et puncta consti-
tuunt characteres et figuras. <Et hi sunt proprii operibus magicis,
medio existente inter utrosque appropriato per declinationem ad ex-
trema, ut in usu literarum.> Denique omnes species naturalium et
eorum quae supra naturam sunt, certis numeris astringuntur: quod
intuens Pythagoras numerum esse inquit, quo cuncta constant,


pagina successiva »
 
p. 252