BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 253

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


distribuitque singulis singulas virtutes. <Et Proclus ait: "Numerus
semper existit, alius tamen in voce, alius in rerum proportione, alius
in anima et ratione, et alius in divinis"
. Themistius vero et Boėthius
et Averrois Babylonius cum Platone sic numeros extollunt, ut nemi-
nem absque illis posse recte philosophari putent. Loquuntur autem
de numero rationali et formali, non de materiali, sensibili sive vocali
numero mercatorum, de quo Pythagorici et Academici et Augusti-
nus noster nihil curant; sed intendunt ad proportionem ex illo resul-
tantem, quem numerum naturalem et formalem et rationalem vo-
cant, ex quo magna sacramenta emanant tam in naturalibus, quam
divinis atque coelestibus. Per illum habetur via ad omnia scibilia in-
daganda et intelligenda; per illum habetur proximus accessus ad
prophetiam naturalem: atque ipse abbas Ioachim in prophetiis suis
alia via quam per numeros formales non processit.>

Quantas virtutes numeri possideant in rebus cum naturalibus tum trans-
naturalibus. Cap. III


In numeris itaque mirandam latere efficaciam et virtutem tam ad
bonum, quam ad malum non modo splendidissimi philosophi
unanimiter docent, sed etiam doctores catholici; prae caeteris Hie-
ronymus, Augustinus, Origenes, Ambrosius, Gregorius Nazianze-
nus, <Athanasius,> Basilius, Hilarius, Rabanus, <Beda> et plures
alii confirmant. Hinc Hilarius in Commentariis super Psalmos


pagina successiva »
 
p. 253