BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 254

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


testatur septuaginta seniores secundum numerorum efficaciam
psalmos in ordinem redegisse; Rabanus quoque, doctor praeclarus,
de numerorum virtutibus singularem librum composuit. Caeterum
nunc in natura quantas virtutes possident numeri patet in herba
quae pentaphyllon, hoc est quinquefolium, dicitur: haec enim vir-
tute quinarii resistit venenis, pellit daemonia, confert expiationi at-
que eius folium, bis quotidie unum vino sumptum, curat epheme-
ram, tria tertianam, quatuor quartanam. Similiter seminis
heliotropii grana quatuor pota quartanis, tria vero tertianis prodesse
dicuntur. Simili modo verbenaca febribus in vino mederi fertur, si
in tertianis a tertio geniculo, in quartanis a quarto incisa fuerit.
<Serpens si semel calamo percutiatur interit, si secundario confir-
matur.> Haec et eiusmodi plura apud varios autores testificata
leguntur; unde autem haec fiant, causam certe habent, quae est ipsa
varia variorum numerorum ad se invicem proportio. Mirum quo-
que de septenario constat experimentum quod masculus omnis
septimus, absque femella intermedia natus, vim habet curandi
scrophulas solo tactu vel verbo; similiter filia quaeque septima nata
miro modo partum adiuvare traditur.
<Nec attenditur hic numerus naturalis, sed formalis ratio quae est
in numero, illudque quod supra diximus semper mente teneatur,
non in vocalibus et mercatoriis numeris has vires esse, sed in ratio-
nalibus, formalibus et naturalibus haec Dei et naturae sacramenta
distincta atque contenta. Quicunque autem noverit numeros
vocales et naturales cum divinis coniungere et in eandem consonan-
tiam temperare, hic per numeros poterit operari mirabilia et etiam
cognoscere. Pythagorici etiam multa sese prognosticare profiteban-
tur per numeros nominum, in quibus profecto nisi magnum aliquod
lateret mysterium non dixisset Ioannes in Apocalypsi: "Qui habet in-
tellectum computet numerum nominis bestiae, qui est numerus
hominis"
; et hic modus computandi penes Hebraeos et Cabalistas


pagina successiva »
 
p. 254