BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 256

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


pium aut finem habens: nihil uno prius est, nihil uno posterius.
Unum omnium rerum principium est et usque ad unum omnia sunt
et ultra ipsum nihil est et omnia quae sunt unum ipsum desiderant,
<quia omnia ab uno processerunt et, ut sint eadem, omnia ab illo uno
participare necesse est: et sicut omnia ab uno in multa processerunt,
sic cuncta, quae ad illud unum a quo processerunt redire conantur,
necesse est exuere multitudinem.> Unum igitur ad summum refer-
tur Deum qui, cum ipse sit unus et innumerabilis, innumeras tamen
res de se creat et intra se continet: unus itaque est Deus, unius Dei
unus mundus, unius mundi unus Sol, unus quoque in mundo phoe-
nix, <rex unus in apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector
unus et grues unam sequuntur et multa alia animantia unitatem
venerantur. Inter membra corporis unum est principium a quo reli-
qua reguntur, sive id sit caput sive, ut alii volunt, cor; unum est
elementum vincens et omnia penetrans, ignis; una res est a Deo
creata, subiectum omnis mirabilitatis, quae in terris et in coelis est:
ipsa est actu animalis, vegetalis et mineralis, ubique reperta, a pau-
cissimis cognita, a nullis suo proprio nomine expressa, sed in-
numeris figuris et aenigmatibus velata, sine qua neque alchymia ne-
que naturalis magia suum completum possunt attingere finem. Ab
uno homine Adamo omnes producti sunt, ab uno illo omnes mortui
sunt; ab uno Iesu Christo rursus regenerati sunt et, quod ait Paulus,
"unus Dominus, una fides, unus baptisma; unus Deus et Pater
omnium"
, "unus mediator Dei et hominum"; unus altissimus
creator "qui super omnes, per omnia et in omnibus nobis"; "unus
enim pater Deus, a quo omnia et nos in illo; unus deus Iesus
Christus, per quem omnia et nos per ipsum"
; unus deus Spiritus
Sanctus, in quem omnia et nos in ipsum.>


pagina successiva »
 
p. 256