BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 258

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


pariter ponderatis; diciturque numerus scientiae et memoriae et lu-
cis et numerus hominis, qui alter et minor mundus dicitur; dicitur-
que numerus charitatis et mutui amoris, nuptiarum et societatis,
sicut dictum est a Domino: "Erunt duo in carnem unam"; et
Ecclesiasticus ait: "Melius duos esse simul quam unum; habent enim
emolumentum suae societatis. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem se. Et si dor-
mierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? Et si
quispiam praevaleat contra unum, duo resistunt ei"
. Et dicitur
numerus connubii et sexus: duo enim sunt sexus, masculinus et foe-
mineus, et columbae bina ova pariunt, ex quorum primo mascu-
lum, ex secundo foeminam excludunt. Diciturque medietas capax,
bona malaque participans, principium divisionis, multitudinis et
distinctionis et significat materiam.> Dicitur aliquando hic etiam
numerus <discordiae et> confusionis, infortunii et immunditiae;
unde divus Hieronymus contra Iovinianum inquit quod ideo in
secundo die creationis mundi non fuit dictum: "Et vidit Deus
quoniam bonum"
quia binarius numerus sit malus. Hinc est etiam
quare iusserit Deus omnia animalia immunda in arcam bina ingre-
di, quia binarius (ut dixi) numerus immunditiae est estque in
auspiciis infelicissimus, praesertim si res illae a quibus auspicium
capitur saturniae sint vel martiae: <nam hae duae infortunae
numerantur ab astrologis.> Fertur etiam binarium adferre occur-
sacula umbrarum, terriculamenta larvarum, nocumenta malorum
spirituum his qui nocte iter faciunt. <Pythagoras, icona nota unitatem Deum esse dicebat et bonum intellectum, dualita-
tem vero daemonem ac malum, in quo materialis est multitudo:
quare Pythagorici dicunt binarium non esse numerum, sed con-
fusionem quandam unitatum.
Et Plutarchus scribit Pythagoricos


pagina successiva »
 
p. 258