BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 260

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


personae in Deo, tres sunt virtutes theologales in religione. Hinc est
quod ad ceremonias deorum et religionis plurimum hic numerus
confert, <ut cuius auspicio preces et libamina tertio repetuntur;>
unde canit Vergilius:
...numero Deus impare gaudet.
Et Pythagorici utebantur eo in sanctificationibus et purificationibus;
unde apud Vergilium:
Idem ter socios pura circumluit unda.
Estque etiam ligationibus aptissimus; hinc illud Vergilii:
Terna tibi haec primum triplici diversa colore
Licia circundo terque haec altaria circum
Effigiem duco...

Et paulo post:
Necte tribus nodis ternos Amarylli colores,
Necte Amarylli modo et "Veneris — dic — vincula necto".

Et de Medea legimus:
Verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
Quae mare turbatum, quae flumina concita sistunt.

Et apud Plinium: "Terna despuere deprecatione in omni medicina
mos fuit atque ex hoc effectus adiuvari"
.
<Ternarius siquidem trino augmento perfectus, longo, lato,
profundo, ultra quae nulla datur dimensionis progressio: unde pri-
mus numerus cubicus dicitur; hinc dicitur quod corpori trimetro et


pagina successiva »
 
p. 260