BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 261

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


numero cubico nihil addi potest: quare Aristoteles in principio ser-
monum De Coelo illum quasi legem vocat, secundum quam omnia
disponuntur. Tribus enim corporalia et spiritualia constant, princi-
pio, medio, fine; tribus (ut Trismegistus ait) perficitur mundus,
hemarmene, necessitate et ordine — hoc est, conventione causarum
adinvicem, quam plerique fatum dicunt, et executione ad foetum ac
foeturae debita distributione. Tota temporis mensura ternario con-
cluditur, videlicet praeterito, praesenti, futuro. Omnis magnitudo
tribus continetur, linea, superficie, corpore. Tribus intervallis con-
stat omne corpus, longitudine, latitudine, crassitudine. Tres sym-
phonias continet harmonia, diapason, hemiolion, diatessaron. Tria
quoque sunt animarum genera, vegetativa, sensitiva et intellectua-
lis, atque hanc rationis, iracundiae cupiditatisque distribuit trica-
tio. Iamque etiam iuxta Prophetam tribus a Deo disponitur mun-
dus, "numero, pondere et mensura"; deputaturque idealibus
formis, sicut binarius materiae procreanti et unitas fabricatori Deo.
Magi quoque tres mundi principes distribuunt, Oromasim, Mitrim,
Araminim — hoc est, deum, mentem et spiritum. Per ternarium cu-
bicum sive solidum distribuuntur tres rerum productarum en-
neades, videlicet supercoelestium in novem intelligentiarum or-
dines, coelestium in novem orbes, inferiorum in novem genera
generabilium et corruptibilium. In hoc denique cubo ternario,
videlicet viginti septem, omnes musicae proportiones includuntur,
ut Plato et Proclus longa serie disserunt; habetque ternarius in har-
monia diapente, gratiam vocis quintae. Iamque etiam in intelligen-
tiis tres sunt angelicorum spirituum hierarchiae. Tres sunt intellec-
tualium creaturarum potentiae, memoria, mens et voluntas. Tres
sunt ordines beatorum, videlicet martyrum, confessorum, innocen-
tum. Tres sunt coelestium signorum quaterniones, videlicet fixo-
rum, mobilium, communium; similiter et domorum, videlicet
cardinum, succedentium et cadentium. Tres quoque sunt in quovis
signo facies et decani, tresque cuiuslibet triplicitatis domini; tres
sunt inter planetas fortunae; tres inter divas Gratiae; tres apud


pagina successiva »
 
p. 261