BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 87

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Concutiat, quae sunt auri, quae semina ferri
Totaque naturae vis ingeniosa latentis.

Haec omnia naturarum speculatrix physica complectitur et quae
canit Vergilius:
Unde hominum genus et pecudum, simul imber et ignes,
Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
Obicibus ruptis rursusque in seipsa residant.

et <Herbarum vires, animos irasque ferarum,
Omne genus fruticum, lapidum quoque reptiliumque.>

Mathematica vero docet nos planam et in tres porrectam dimen-
siones naturam cognoscere motusque ac coelestium progressus sus-
picere:
Aurea quo celeri rapiantur sidera motu,
Quid caligantem modo cogat hebescere Lunam
Defectusque pati dimisso lumine Solem;

et quae canit Vergilius:
Quocirca certis dimensum partibus orbem
Per duodena regat mundi Sol aureus astra
Ostendit coelique vias et sidera monstrat
Defectus Solis varios Lunaeque labores,

Arcturum Pleiadasque, Hyadas geminosque Triones;
Quid tantum oceano properent se tingere Soles
Hyberni vel quae tardis mora noctibus obstet.

Quae omnia per ipsam mathematicam dignoscuntur:
Hinc tempestates dubio praediscere coelo
Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat, quando armatas deducere classes
Aut tempestivam in sylvis evertere pinum.

Theologia autem quid Deus ipsa docet, quid mens, <quid intelligen-


pagina successiva »
 
p. 87