BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tansillo, Luigi - Canzoniere » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 265

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Iuro ego per sanctum pura tibi mente quaternum,
Aeternae fontem naturae animique parentem.

Item quatuor sunt flumina Paradisi, quatuor Evangelia — a totidem
evangelistis per universam ecclesiam recepta.> Hebraei praecipuum
Dei nomen quatuor literis scriptum acceperunt; similiter Aegyptii,
Arabes, Persae, Magi, Mahumetistae, Graeci, <Tusci,> Latini,
tantum quatuor literis nomen Dei scribunt, ita scilicet: Theut, Alla,
Sire, Orsi, Abgdi, θεόσ, <Esar,> Deus. Hinc Lacedaemonii sum-
mum Iovem quatuor auribus depingere solebant; hinc apud orphi-
cam theologiam fertur Neptunus quadriiuges currus impellere.
Quatuor quoque sunt divini furoris species, a singulis numinibus
procedentes, scilicet a Musis, Dionysio, Apolline et Venere. Item
Ezechiel propheta vidit quatuor animalia iuxta fluvium Chobar et
quatuor Cherubim in quatuor rotis; item apud Danielem quatuor
animalia magna ascendebant de mari et pugnabant quatuor venti;
item in Apocalypsi quatuor animalia plena oculis ante et retro
stabant in circuitu sedis Dei et quatuor angeli, quibus datum est no-
cere terrae et mari, stabant super quatuor angulos terrae, tenentes
quatuor ventos, ne flarent super terram neque super mare neque in
ullam arborem.


pagina successiva »
 
p. 265